- MONITOR
- MONITORapud Stat. l. 5. Sylv. 3. v. 147.Hinc tibi vota patrum credi, generosaque pubes;Te Monnitore regi, mores et facta priorumDiscere ———Praeceptor est. Sic enim vocabant, blandiente generosis spiritibus vocabulô, Praeceptores et Magistros Rectoresque Iuventutis prisci: uti pluribus exemplis ostendit Casp. Barthius Adversar. Volum. 3. et ante eum doctissimus Symmachi Expositor Franc. Iuretus ad l. 3. Ep. 12. et l. 4. Ep. 5. Ioannes Meursius Comment. Lycophronis p. 198. nec non Thom. Dempster. Collectan. Antiqq. l. 5. c. 25. p. 217. Apud eundem Stat. Theb. l. 12. v. 205. ubi de Argia.Olim hic virginei custos monitorque pudoris:vox paedagogum et thalami custodem notat; quales additos puellis docent vel Sceledrus in Milite Glor. et Ovidius, Tibullus, Propertius. Nomen inde quod admonerent docoris, et, si quid oblitum, eius iuberent recordari. Unde libros Commentarios Monitores, quod subiciant necessaria, dictos notat Festus: nimirum pro officio Monitorum, quos ad latus habebant locupletes, Seneca Ep. 94. Itaque si in medio urbium collocati sumus, stet ad latus Monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet, parvis divitem et usu opus metientem. Ostendat ex constitutione vulgi beatos etc. His scripto datos officii sui articulos discimus ex Cicerone de divinat. Video mihi non te, sed librum hunc esse responsurum, quem Monitor tuus tenet, qui, si tereete monere volet, suadebit tibi, ut hinc discedas, neque mihi verbum ullum respondens. Plura vide apud Iuretum ubi supra, Barthium d. l. Statii, et supra in voce Cantor, item Custos. Sed et Monitor, apud Romanos, in familia rusticana, non multum abfuit a villico, ac operariis verbô et exemplô praeivit, Monitores, apud Tertullianum Apolog. c. 30. sunt, qui alias Magistriexercitiorum, summae auctoritatis Viri, in Pyrrhicis decursionibus Tirones hortabantur, ac in segnius officia obeuntes, non voce modô, sed et verbere animadvertebant. Eosdem Campi doctores Amm. Marcellin. l. 15. Custodes Isidorus l. 9. c. 8. simpliciter Magistors vocat vetus Scholiastes Iuvenal. Sat. 11. v. 87. Vide Thom. Dempsterum Antiqq. Rom. loc. cit. Etiam Moniteres, alias Fartores seu Nomenclatores dicebantur, qui Candidatis nomina civium, ut quisque occurrebat: suggererent, Plinius Iunior Panegyr. c. 23. Gratum erat cunctis, quod Senatum osculo exciperes, ut dimissus osculo fueras: gratum quod Equestris ordinis decora, honore nominum, sine Monitore, signares. De iisdem Horat. l. 1. Ep. 6.Si fortunatum species et gratia spectat,Mercemur servam, qui dictet nomina, saevumQui fodiat latus. et cogat trans pondera dextramPorrigere.Vide quoque infra in voce Nomenclator. E campo in triclinium evocari, iidem cum Invitatoribus, Athenaei Ο᾿νοματοκλήτορσιν et Δέιπνων παζιάρχοις, Artemidori Δειπνοκλήτορσι, fuisse videntur. Etab hac forte opera servum Calatorem appellat in Rudente Actu. 2. sc. 3. Plautus: cuius classis et puer, qui horas nuntialbat, fuit, Martial. l. 8. Epigr. 67.Horas quinque puer nondum tibi nuntiar, et tuIam conviva mihi, Caeciliane, venis.Sidonius l. 2. Ep. 9. Ecce et ab Archimagiro adventans qui tempus instare curandi corporis moneret etc. Appuleius l. 2. circa fin. Post haec, monitu famuli mei, qui noctis admonebat, iam et ipse crapula distentus etc. Horum ingentem fuisse numerum, apud hcmines nobiles ac fortunatos, docet Seneca de Brev, vitae c. 12. Nec illos quidem inter otiosos numeraveris, qui sellâ se et lecticâ huc et illus ferunt, et ad gestationum suarum, quasi deserere illas non liceat, horas occurunt: quos, quando lavari debeant, quando cenare, alius admonet; et usque eo nimiô delicati animi languore solvuntur, ut per se seire non possint, an esuriant. Concinhe Plinius l. 28. c. 5. Quippe multo utilissima est temperantia in cibis. L. Lucullus hanc de se praefectunam servo dederat, ultimeque probro manus in cibis triumphali seni deducebatur, vel in Capitolio epulanti, pudendâ re, servo suo facilius parere, quam sibi. Contra Carneades, apud Valerium Max. l. 8. c. 7. qui cum cibi capiendi causâ recubuisset, cogitationibus inhaerens, manus ad menfam porrigere obliviscebatur, niss Melissa, Monitrix domestica, temperatâ inter studia officiô, manum necessariis usibus apitâsset: ubi videmus etiam Monitrices in usu fuisse, vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. passim: uti dealio Monitorum genere infra voce Oonoptes, it Villa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.